Hľadaný výraz: Jn 12,20-36, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”. 22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. 23 Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. 25 Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. 28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”. 29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”. 30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos. 31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; 32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”. 33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. 34 Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”. 35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.

1

mail   print   facebook   twitter